|
[1] Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere:
[2] alioquin cessassent offerri: ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati:
[3] sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
[4] Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
[5] Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi:
[6] holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
[7] Tunc dixi: Ecce venio: in capite libri scriptum est de me: Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
[8] Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur,
[9] tunc dixi: Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat.
[10] In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
[11] Et omnis quidem sacerdos præsto est quotidie ministrans, et easdem sæpe offerens hostias, quæ numquam possunt auferre peccata:
[12] hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
[13] de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
[14] Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
[15] Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit:
[16] Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
[17] et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
[18] Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato.
[19] Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
[20] quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
[21] et sacerdotem magnum super domum Dei:
[22] accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
[23] teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
[24] et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum:
[25] non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
[26] Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
[27] terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.
[28] Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
[29] quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit?
[30] Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
[31] Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
[32] Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum:
[33] et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti: in altero autem socii taliter conversantium effecti.
[34] Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
[35] Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
[36] Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
[37] Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
[38] Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.
[39] Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
|