1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. [2] Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quæ audierunt. [3] Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. [4] Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. [5] Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. [6] Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: [7] iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. [8] Nam si eis Jesus requiem præstitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. [9] Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. [10] Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. [11] Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. [12] Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animæ ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. [13] Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. [14] Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit cælos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. [15] Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. [16] Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top