1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum; et ex Ægypto vocavi filium meum. [2] Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. [3] Et ego quasi nutritius Ephraim: portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. [4] In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. [5] Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti. [6] Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum. [7] Et populus meus pendebit ad reditum meum; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. [8] Quomodo dabo te, Ephraim? protegam te, Israël? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea. [9] Non faciam furorem iræ meæ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. [10] Post Dominum ambulabunt; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris. [11] Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. [12] Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top