|
[1] In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,
[2] quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos.
[3] Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
[4] Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
[5] Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.
[6] Quia misericordiam volui, et non sacrificium; et scientiam Dei plus quam holocausta.
[7] Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi prævaricati sunt in me.
[8] Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
[9] Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt.
[10] In domo Israël vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
[11] Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
|