1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, [2] ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. [3] Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, [4] ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. [5] Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. [6] Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. [7] Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. [8] Dicet enim: [9] Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria? [10] Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria. [11] Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? [12] Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. [13] Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. [14] Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret. [15] Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. [16] Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis. [17] Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una. [18] Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus. [19] Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos. [20] Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate. [21] Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem. [22] Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam. [23] Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. [24] Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti. [25] Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum. [26] Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti. [27] Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. [28] Veniet in Aiath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua. [29] Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit. [30] Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth. [31] Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini. [32] Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem. [33] Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur. [34] Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top