|
[1] Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquæ;
[2] fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
[3] principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
[4] Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis;
[5] et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
[6] Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui: Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem hæc sub manu tua.
[7] Respondebit in die illa, dicens: Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum: nolite constituere me principem populi.
[8] Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
[9] Agnitio vultus eorum respondit eis; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
[10] Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
[11] Væ impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
[12] Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatæ sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
[13] Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
[14] Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
[15] Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? dicit Dominus exercituum.
[16] Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant;
[17] decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crimen earum nudabit.
[18] In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
[19] et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
[20] et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
[21] et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
[22] et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
[23] et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
[24] Et erit pro suavi odore fœtor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
[25] Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in prælio.
[26] Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.
|