1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. [2] Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. [3] Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. [4] Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. [5] Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major; [6] stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. [7] Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. [8] Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit. [9] Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. [10] Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. [11] Obstupescite, opulentæ; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros. [12] Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. [13] Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis ! [14] Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum. [15] Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur. [16] Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit. [17] Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum. [18] Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta. [19] Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas. [20] Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top