|
[1] In diebus illis ægrotavit Ezechias usque ad mortem; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei: Hæc dicit Dominus: Dispone domui tuæ, quia morieris tu, et non vives.
[2] Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
[3] et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
[4] Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens:
[5] Vade, et dic Ezechiæ: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
[6] et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
[7] Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est:
[8] ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
[9] Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
[10] Ego dixi in dimidio dierum meorum: Vadam ad portas inferi; quæsivi residuum annorum meorum.
[11] Dixi: Non videbo Dominum Deum in terra viventium; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
[12] Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea; dum adhuc ordirer, succidit me. De mane usque ad vesperam finies me.
[13] Sperabam usque ad mane; quasi leo sic contrivit omnia ossa mea; de mane usque ad vesperam finies me.
[14] Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me.
[15] Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animæ meæ.
[16] Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
[17] Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
[18] Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te: non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
[19] Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
[20] Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini.
[21] Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
[22] Et dixit Ezechias: Quod erit signum quia ascendam in domum Domini?
|