|
[1] Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
[2] Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius, suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
[3] Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
[4] Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas;
[5] et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
[6] Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
[7] Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus;
[8] exsiccatum est fœnum, et cecidit flos; verbum autem Domini nostri manet in æternum.
[9] Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem; exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda: Ecce Deus vester:
[10] ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur, ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
[11] Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit.
[12] Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
[13] Quis adjuvit spiritum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi?
[14] Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiæ ostendit illi?
[15] Ecce gentes quasi stilla situlæ, et quasi momentum stateræ reputatæ sunt; ecce insulæ quasi pulvis exiguus.
[16] Et Libanus non sufficiet ad succendendum; et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
[17] Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatæ sunt ei.
[18] Cui ergo similem fecisti Deum? aut quam imaginem ponetis ei?
[19] Numquid sculptile conflavit faber? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius?
[20] Forte lignum et imputribile elegit; artifex sapiens quærit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
[21] Numquid non scitis? numquid non audistis? numquid non annuntiatum est vobis ab initio? numquid non intellexistis fundamenta terræ?
[22] Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt quasi locustæ; qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum;
[23] qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terræ velut inane fecit.
[24] Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
[25] Et cui assimilastis me, et adæquastis, dicit Sanctus?
[26] Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc; qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat; præ multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
[27] Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?
[28] Numquid nescis, aut non audisti? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terræ; non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiæ ejus.
[29] Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat.
[30] Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent;
[31] qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilæ, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.
|