1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1]Quisest iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. [2]Quareergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? [3]Torcularcalcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. [4]Diesenim ultionis in corde meo, annus redemptionis meæ venit. [5]Circumspexi,et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi. [6]Etconculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. [7]MiserationumDomini recordabor, laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. [8]Etdixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator. [9]Inomni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. [10]Ipsiautem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos. [11]Etrecordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; [12]quieduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; [13]quieduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem? [14]Quasianimal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ. [15]Attendede cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se. [16]Tuenim pater noster; et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. [17]Quareerrare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ. [18]Quasinihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. [19]Factisumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top