1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas, [2] qui dixit matri suæ: Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino. [3] Reddidit ergo eos matri suæ, quæ dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile: et nunc trado illud tibi. [4] Reddidit igitur eos matri suæ: quæ tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michæ. [5] Qui ædiculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola: implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. [6] In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. [7] Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus: eratque ipse Levites, et habitabat ibi. [8] Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michæ, [9] interrogatus est ab eo under venisset. Qui respondit: Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero. [10] Dixitque Michas: Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos: daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quæ ad victum sunt necessaria. [11] Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis. [12] Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se: [13] Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top