|
[1]Annotertiodecimo Nabuchodonosor regis vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se.
[2]Vocavitqueomnes majores natu, omnesque duces, et bellatores suos, et habuit cum eis mysterium consilii sui:
[3]dixitquecogitationem suam in eo esse, ut omnem terram suo subjugaret imperio.
[4]Quoddictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ,
[5]etdixit ei: Egredere adversus omne regnum occidentis, et contra eos præcipue, qui contempserunt imperium eum.
[6]Nonparcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi.
[7]TuncHolofernes vocavit duces, et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem, sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia.
[8]Omnemqueexpeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus.
[9]Frumentumex omni Syria in transitu suo parari constituit.
[10]Aurumvero et argentum de domo regis assumpsit multum nimis.
[11]Etprofectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis, qui cooperuerunt faciem terræ, sicut locustæ.
[12]Cumquepertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ, ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem.
[13]Effregitautem civitatem opinatissimam Melothi, prædavitque omnes filios Tharsis, et filios Ismaël, qui erant contra faciem deserti, et ad austrum terræ Cellon.
[14]Ettransivit Euphraten, et venit in Mesopotamiam: et fregit omnes civitates excelsas, quæ erant ibi, a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare:
[15]etoccupavit terminos ejus, a Cilicia usque ad fines Japheth, qui sunt ad austrum.
[16]Abduxitqueomnes filios Madian, et prædavit omnem locupletationem eorum, omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii.
[17]Etpost hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi:
[18]etcecidit timor illius super omnes inhabitantes terram.
|