|
[1] Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens:
[2] Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem:
[3] et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni, quæso te Domine Deus meus, mihi viduæ.
[4] Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti.
[5] Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti.
[6] Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum.
[7] Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos.
[8] Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos.
[9] Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur,
[10] et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi.
[11] Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui.
[12] Fac Domine ut gladio proprio ejus superbia amputetur:
[13] capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ.
[14] Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum; et virtutem, ut evertam illum.
[15] Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ dejecerit eum.
[16] Non enim in multitudine est virtus tua, Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio.
[17] Deus cælorum, creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem.
[18] Memento, Domine, testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat:
[19] et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.
|