|
[1] Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
[2] Luxit Judæa et portæ ejus corruerunt, et obscuratæ sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.
[3] Majores miserunt minores suos ad aquam: venerunt ad hauriendum; non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
[4] Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua.
[5] Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.
[6] Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
[7] Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum: quoniam multæ sunt aversiones nostræ, tibi peccavimus.
[8] Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum?
[9] Quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos: ne derelinquas nos.
[10] Hæc dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
[11] Et dixit Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum.
[12] Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum: et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea, quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.
[13] Et dixi: A, a, a, Domine Deus: prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis: sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
[14] Et dicit Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non præcepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
[15] Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi.
[16] Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiæ eorum: et effundam super eos malum suum.
[17] Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
[18] Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.
[19] Numquid projiciens abjecisti Judam? aut Sion abominata est anima tua? Quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem, et non est bonum: et tempus curationis, et ecce turbatio.
[20] Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
[21] Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ: recordare, ne irritum facias fœdus tuum nobiscum.
[22] Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant, aut cæli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.
|