1
⚠ Electronic Study Bible is currently under construction ⚠
+
[1] Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit. [2] Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius. [3] Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna. [4] Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus. [5] Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt. [6] Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto: [7] pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul. [8] Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus: [9] Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles. [10] Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. [11] Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. [12] Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum: et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident. [13] Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam. [14] Quomodo dicitis: Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum? [15] Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus. [16] Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis. [17] Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus: et universi qui scitis nomen ejus, dicite: Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus? [18] Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas. [19] In via sta, et prospice, habitatio Aroër: interroga fugientem, et ei qui evasit dic: Quid accidit? [20] Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab, [21] et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath, [22] et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim, [23] et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon, [24] et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt. [25] Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus. [26] Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. [27] Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum: propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris. [28] Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. [29] Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus. [30] Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere. [31] Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes: [32] de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt: super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit. [33] Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab: et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit. [34] De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante: aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt. [35] Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus. [36] Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt. [37] Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium: [38] super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus. [39] Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo. [40] Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab. [41] Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis, [42] et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. [43] Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. [44] Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. [45] In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus. [46] Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem. [47] Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top