|
[1]Respondensautem Job, dixit:
[2]Usquequoaffligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
[3]Endecies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
[4]Nempe,et si ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
[5]Atvos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
[6]Saltemnunc intelligite quia Deus non æquo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
[7]Ecceclamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.
[8]Semitammeam circumsepsit, et transire non possum: et in calle meo tenebras posuit.
[9]Spoliavitme gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
[10]Destruxitme undique, et pereo: et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
[11]Iratusest contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
[12]Simulvenerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
[13]Fratresmeos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
[14]Dereliqueruntme propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
[15]Inquilinidomus meæ et ancillæ meæ sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
[16]Servummeum vocavi, et non respondit: ore proprio deprecabar illum.
[17]Halitummeum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
[18]Stultiquoque despiciebant me: et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
[19]Abominatisunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
[20]Pellimeæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
[21]Misereminimei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
[22]Quarepersequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
[23]Quismihi tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in libro,
[24]styloferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice?
[25]Scioenim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
[26]etrursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum.
[27]Quemvisurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu meo.
[28]Quareergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum?
[29]Fugiteergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est: et scitote esse judicium.
|