1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite. [2] In domo Patris mei mansiones multæ sunt; si quominus dixissem vobis: quia vado parare vobis locum. [3] Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. [4] Et quo ego vado scitis, et viam scitis. [5] Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis: et quomodo possumus viam scire? [6] Dicit ei Jesus: Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me. [7] Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis: et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum. [8] Dicit ei Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. [9] Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? [10] Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera. [11] Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? [12] alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. [13] Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio. [14] Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. [15] Si diligitis me, mandata mea servate: [16] et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, [17] Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. [18] Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. [19] Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me: quia ego vivo, et vos vivetis. [20] In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. [21] Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. [22] Dicit ei Judas, non ille Iscariotes: Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis tepisum, et non mundo? [23] Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus; [24] qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus: sed ejus qui misit me, Patris. [25] Hæc locutus sum vobis apud vos manens. [26] Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. [27] Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet. [28] Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. [29] Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis. [30] Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. [31] Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top