|
[1] Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere.
[2] Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia.
[3] Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis.
[4] Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo.
[5] Neque enim fratres ejus credebant in eum.
[6] Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
[7] Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
[8] Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
[9] Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa.
[10] Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
[11] Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
[12] Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
[13] Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum.
[14] Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
[15] Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
[16] Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
[17] Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
[18] Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
[19] Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
[20] Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere?
[21] Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
[22] propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
[23] Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
[24] Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
[25] Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere?
[26] et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
[27] Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
[28] Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
[29] Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
[30] Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus.
[31] De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit?
[32] Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum.
[33] Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit.
[34] Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
[35] Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes?
[36] quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
[37] In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
[38] Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
[39] Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
[40] Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta.
[41] Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
[42] nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
[43] Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
[44] Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
[45] Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
[46] Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
[47] Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis?
[48] numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis?
[49] sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt.
[50] Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
[51] Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
[52] Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit.
[53] Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
|