1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Recordare, Domine, quid acciderit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. [2] Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos. [3] Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ. [4] Aquam nostram pecunia bibimus; ligna nostra pretio comparavimus. [5] Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies. [6] Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane. [7] Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. [8] Servi dominati sunt nostri: non fuit qui redimeret de manu eorum. [9] In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto. [10] Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis. [11] Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. [12] Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt. [13] Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt. [14] Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium. [15] Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster. [16] Cecidit corona capitis nostri: væ nobis, quia peccavimus ! [17] Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri, [18] propter montem Sion quia disperiit; vulpes ambulaverunt in eo. [19] Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem. [20] Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum? [21] Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros, sicut a principio. [22] Sed projiciens repulisti nos: iratus es contra nos vehementer.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top