|
[1] Paulus Apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Ihesum Christum, fratribus qui sunt Laodiciae.
[2] Gratia vobis et pax a Deo patre et Domino Ihesu Christo.
[3] Gratias ago Christo per omnem orationem meam, quod permanentes estis in eo et perseverantes in operibus eius, promissum expectantes in diem iudicii.
[4] Neque destituant vos quorundam vaniloquia insinuantium, ut vos avertant a veritate evangelii quod a me praedicatur.
[5] Et nunc faciet Deus ut qui sunt ex me ad profectum veritatis evangelii deservientes et facientes benignitatem operum que salutis vitae aeternae.
[6] Et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo.
[7] Et hoc mihi est ad salutem perpetuam; quod ipsum factum orationibus vestris et administrante Spiritu sancto, sive per vitam sive per mortem.
[8] Est enim mihi vivere in Christo et mori gaudium.
[9] Et id ipsum in vobis faciet misericordia sua, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes.
[10] Ergo, dilectissimi, ut audistis praesentia mei, ita retinete et facite in timore Dei, et erit vobis vita in aeternum:
[11] Est enim Deus qui operatur in vos.
[12] Et facite sine retractu quaecumque facitis.
[13] Et quod est [reliquum], dilectissimi, gaudete in Christo; et praecavete sordidos in lucro.
[14] Omnes sint petitiones vestrae palam apud Deum; et estote firmi in sensu Christi.
[15] Et quae integra et vera et pudica et iusta et amabilia, facite.
[16] Et quae audistis et accepistis in corde retinete;
[17] et erit vobis pax.
[18] Salutant vos sancti.
[19] Gratia Domini Ihesu cum spiritu vestro.
[20] Et facite legi Colosensibus et Colosensium vobis.
|