1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: [2] Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: [3] omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis. [4] Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. [5] Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. [6] Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit. [7] Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat. [8] Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis. [9] Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est: omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis. [10] Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis, [11] execrandumque erit: carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. [12] Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt. [13] Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, [14] et milvum ac vulturem juxta genus suum, [15] et omne corvini generis in similitudinem suam, [16] struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: [17] bubonem, et mergulum, et ibin, [18] et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem, [19] herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. [20] Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis. [21] Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quæ salit super terram, [22] comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum. [23] Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis: [24] et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum: [25] et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis. [26] Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur. [27] Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit: qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum. [28] Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. [29] Hæc quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum, [30] mygale, et chamæleon, et stellio, et lacerta, et talpa. [31] Omnia hæc immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum: [32] et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia: et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur. [33] Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est. [34] Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit: et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit. [35] Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit: sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt. [36] Fontes vero et cisternæ, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur. [37] Si ceciderit super sementem, non polluet eam. [38] Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur. [39] Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: [40] et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. [41] Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum. [42] Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est. [43] Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. [44] Ego enim sum Dominus Deus vester: sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram. [45] Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum. [46] Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra, [47] ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top