1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum, [2] nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque, [3] et sorore virgine quæ non est nupta viro: [4] sed nec in principe populi sui contaminabitur. [5] Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras. [6] Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt. [7] Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, [8] et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos. [9] Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur. [10] Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: [11] et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. [12] Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. [13] Virginem ducet uxorem: [14] viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo: [15] ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum. [16] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [17] Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, [18] nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, [19] si fracto pede, si manu, [20] si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus. [21] Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: [22] vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario, [23] ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos. [24] Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top