1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: [2] Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis: [3] et congregabis omnem cœtum ad ostium tabernaculi. [4] Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, [5] ait: Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri. [6] Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, [7] vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, [8] quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas. [9] Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus. [10] Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua. [11] Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. [12] Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: [13] filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus. [14] Obtulit et vitulum pro peccato: cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas, [15] immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum: quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus. [16] Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare: [17] vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. [18] Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas, [19] immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris. [20] Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni, [21] lotis prius intestinis et pedibus: totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut præceperat ei. [22] Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas: [23] quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron, et pollicem manus ejus dextræ, similiter et pedis. [24] Obtulit et filios Aaron: cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum: [25] adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. [26] Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum, [27] tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino, [28] rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino. [29] Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut præceperat ei Dominus. [30] Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. [31] Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, præcepit eis, dicens: Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut præcepit mihi Dominus, dicens: Aaron et filii ejus comedent eos: [32] quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet. [33] De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestræ; septem enim diebus finitur consecratio: [34] sicut et impræsentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur. [35] Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini: sic enim mihi præceptum est. [36] Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Moysi.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top