|
[1] Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilæis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
[2] Et respondens dixit illis: Putatis quod hi Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerint, quia talia passi sunt?
[3] Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
[4] Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos: putatis quia et ipsi debitores fuerint præter omnes homines habitantes in Jerusalem?
[5] Non, dico vobis: sed si pœnitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
[6] Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit.
[7] Dixit autem ad cultorem vineæ: Ecce anni tres sunt ex quo venio quærens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat?
[8] At ille respondens, dicit illi: Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
[9] et siquidem fecerit fructum: sin autem, in futurum succides eam.
[10] Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
[11] Et ecce mulier, quæ habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo: et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
[12] Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
[13] Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
[14] Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
[15] Respondens autem ad illum Dominus, dixit: Hypocritæ, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a præsepio, et ducit adaquare?
[16] Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
[17] Et cum hæc diceret, erubescant omnes adversarii ejus: et omnis populus gaudebat in universis, quæ gloriosæ fiebant ab eo.
[18] Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile æstimabo illud?
[19] Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam: et volucres cæli requieverunt in ramis ejus.
[20] Et iterum dixit: Cui simile æstimabo regnum Dei?
[21] Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum.
[22] Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
[23] Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
[24] Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quærent intrare, et non poterunt.
[25] Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes: Domine, aperi nobis: et respondens dicet vobis: Nescio vos unde sitis:
[26] tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
[27] Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis: discedite a me omnes operarii iniquitatis.
[28] Ibi erit fletus et stridor dentium: cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
[29] Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
[30] Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
[31] In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.
[32] Et ait illis: Ite, et dicite vulpi illi: Ecce ejicio dæmonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
[33] Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
[34] Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti?
[35] Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
|