|
[1] Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribæ cum senioribus,
[2] et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hæc facis? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
[3] Respondens autem Jesus, dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi:
[4] baptismus Joannis de cælo erat, an ex hominibus?
[5] At illi cogitabant intra se, dicentes: Quia si dixerimus: De cælo, dicet: Quare ergo non credidistis illi?
[6] Si autem dixerimus: Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos: certi sunt enim Joannem prophetam esse.
[7] Et responderunt se nescire unde esset.
[8] Et Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
[9] Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
[10] Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.
[11] Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
[12] Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.
[13] Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
[14] Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.
[15] Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?
[16] veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit.
[17] Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli?
[18] Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur: super quem autem ceciderit, comminuet illum.
[19] Et quærebant principes sacerdotum et scribæ mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum: cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
[20] Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caparent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis.
[21] Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces: et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
[22] Licet nobis tributum dare Cæsari, an non?
[23] Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
[24] ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris.
[25] Et ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
[26] Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe: et mirati in responso ejus, tacuerunt.
[27] Accesserunt autem quidam sadducæorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
[28] dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
[29] Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
[30] Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
[31] Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
[32] Novissime omnium mortua est et mulier.
[33] In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
[34] Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
[35] illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores:
[36] neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
[37] Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
[38] Deus autem non est mortuorum, sed vivorum: omnes enim vivunt ei.
[39] Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
[40] Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
[41] Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum filium esse David?
[42] et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus Domino meo: sede a dextris meis,
[43] donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
[44] David ergo Dominum illum vocat: et quomodo filius ejus est?
[45] Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis:
[46] Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
[47] qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem: hi accipient damnationem majorem.
|