|
[1] Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
[2] Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
[3] Pilatus autem interrogavit eum, dicens: Tu es rex Judæorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
[4] Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
[5] At illi invalescebant, dicentes: Commovet populum docens per universam Judæam, incipiens a Galilæa usque huc.
[6] Pilatus autem audiens Galilæam, interrogavit si homo Galilæus esset.
[7] Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
[8] Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
[9] Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
[10] Stabant autem principes sacerdotum et scribæ constanter accusantes eum.
[11] Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo: et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
[12] Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die: nam antea inimici erant ad invicem.
[13] Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
[14] dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
[15] Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
[16] Emendatum ergo illum dimittam.
[17] Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
[18] Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam:
[19] qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
[20] Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
[21] At illi succlamabant, dicentes: Crucifige, crucifige eum.
[22] Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis invenio in eo: corripiam ergo illum et dimittam.
[23] At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum.
[24] Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
[25] Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum.
[26] Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
[27] Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quæ plangebant et lamentabantur eum.
[28] Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
[29] Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt.
[30] Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos.
[31] Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?
[32] Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
[33] Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariæ, ibi crucifixerunt eum: et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
[34] Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
[35] Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
[36] Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
[37] et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac.
[38] Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris græcis, et latinis, et hebraicis: Hic est rex Judæorum.
[39] Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
[40] Respondens autem alter increpabat eum, dicens: Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
[41] Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus: hic vero nihil mali gessit.
[42] Et dicebat ad Jesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
[43] Et dixit illi Jesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
[44] Erat autem fere hora sexta, et tenebræ factæ sunt in universam terram usque ad horam nonam.
[45] Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
[46] Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.
[47] Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.
[48] Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quæ fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
[49] Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quæ secutæ eum erant a Galilæa, hæc videntes.
[50] Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:
[51] hic non consenserat consilio, et actibus eorum, ab Arimathæa civitate Judææ, qui exspectabat et ipse regnum Dei:
[52] hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu:
[53] et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
[54] Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
[55] Subsecutæ autem mulieres, quæ cum eo venerant de Galilæa, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
[56] Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
|