1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane: et agebatur a Spiritu in desertum [2] diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis: et consummatis illis esuriit. [3] Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat. [4] Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. [5] Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis, [6] et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. [7] Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. [8] Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. [9] Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi: Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. [10] Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te: [11] et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. [12] Et respondens Jesus, ait illi: Dictum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. [13] Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. [14] Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. [15] Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus. [16] Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. [17] Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: [18] Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, [19] prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributioni. [20] Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. [21] Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. [22] Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? [23] Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem: Medice cura teipsum: quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua. [24] Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. [25] In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: [26] et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. [27] Et multi leprosi erant in Israël sub Elisæo propheta: et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus. [28] Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. [29] Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. [30] Ipse autem transiens per medium illorum, ibat. [31] Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis. [32] Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. [33] Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna, [34] dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. [35] Et increpavit illum Jesus, dicens: Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit. [36] Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? [37] Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis. [38] Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. [39] Et stans super illam imperavit febri: et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis. [40] Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos. [41] Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. [42] Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinebant illum ne discederet ab eis. [43] Quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei: quia ideo missus sum. [44] Et erat prædicans in synagogis Galilææ.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top