1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. [2] Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos. [3] Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. [4] Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. [5] Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. [6] Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique. [7] Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur [8] a quibusdam: Quia Joannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. [9] Et ait Herodes: Joannem ego decollavit: quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. [10] Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. [11] Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. [12] Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. [13] Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. [14] Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. [15] Et ita fecerunt: et discumbere fecerunt omnes. [16] Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis: et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. [17] Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. [18] Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? [19] At illi responderunt, et dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero unus propheta de prioribus surrexit. [20] Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus, dixit: Christum Dei. [21] At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc, [22] dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. [23] Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. [24] Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. [25] Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? [26] Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. [27] Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. [28] Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret. [29] Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera: et vestitus ejus albus et refulgens. [30] Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, [31] visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. [32] Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo. [33] Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. [34] Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. [35] Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite. [36] Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant. [37] Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. [38] Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: [39] et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: [40] et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt. [41] Respondens autem Jesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? adduc huc filium tuum. [42] Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit. [43] Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus. [44] Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. [45] At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. [46] Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset. [47] At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, [48] et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. [49] Respondens autem Joannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. [50] Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. [51] Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. [52] Et misit nuntios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. [53] Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem. [54] Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? [55] Et conversus increpavit illos, dicens: Nescitis cujus spiritus estis. [56] Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. [57] Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. [58] Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. [59] Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. [60] Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. [61] Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt. [62] Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top