1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
   
Mark
Mar
1
[1] Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei. [2] Sicut scriptum est in Isaia propheta: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. [3] Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. [4] Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. [5] Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. [6] Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. [7] Et prædicabat dicens: Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. [8] Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. [9] Et factum est: in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ: et baptizatus est a Joanne in Jordane. [10] Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso. [11] Et vox facta est de cælis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. [12] Et statim Spiritus expulit eum in desertum. [13] Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus: et tentabatur a Satana: eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi. [14] Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei, [15] et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. [16] Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores), [17] et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. [18] Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum. [19] Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi: [20] et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum. [21] Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. [22] Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. [23] Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, [24] dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. [25] Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. [26] Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. [27] Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. [28] Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. [29] Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. [30] Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. [31] Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. [32] Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: [33] et erat omnis civitas congregata ad januam. [34] Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. [35] Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. [36] Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. [37] Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. [38] Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. [39] Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. [40] Et venit ad eum leprosus deprecans eum: et genu flexo dixit ei: Si vis, potes me mundare. [41] Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam: et tangens eum, ait illi: Volo: mundare. [42] Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. [43] Et comminatus est ei, statimque ejecit illum, [44] et dicit ei: Vide nemini dixeris: sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis. [45] At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top