|
[1] Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
[2] et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite.
[3] Et si quis vobis dixerit: Quid facitis? dicite, quia Domino necessarius est: et continuo illum dimittet huc.
[4] Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
[5] Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum?
[6] Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
[7] Et duxerunt pullum ad Jesum: et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
[8] Multi autem vestimenta sua straverunt in via: alii autem frondes cædebant de arboribus, et sternebant in via.
[9] Et qui præibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna: benedictus qui venit in nomine Domini:
[10] benedictum quod venit regnum patris nostri David: hosanna in excelsis.
[11] Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
[12] Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
[13] Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea: et cum venisset ad eam, nihil invenit præter folia: non enim erat tempus ficorum.
[14] Et respondens dixit ei: Jam non amplius in æternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
[15] Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, cœpit ejicere vendentes et ementes in templo: et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
[16] et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum:
[17] et docebat, dicens eis: Nonne scriptum est: Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
[18] Quo audito principes sacerdotum et scribæ, quærebant quomodo eum perderent: timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
[19] Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
[20] Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
[21] Et recordatus Petrus, dixit ei: Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
[22] Et respondens Jesus ait illis: Habete fidem Dei.
[23] Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti: Tollere, et mittere in mare, et non hæsitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiat ei.
[24] Propterea dico vobis, omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
[25] Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quis habetis adversus aliquem: ut et Pater vester, qui in cælis est, dimittat vobis peccata vestra.
[26] Quod si vos non dimiseritis: nec Pater vester, qui in cælis est, dimittet vobis peccata vestra.
[27] Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribæ, et seniores:
[28] et dicunt ei: In qua potestate hæc facis? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias?
[29] Jesus autem respondens, ait illis: Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi: et dicam vobis in qua potestate hæc faciam.
[30] Baptismus Joannis, de cælo erat, an ex hominibus? Respondete mihi.
[31] At illi cogitabant secum, dicentes: Si dixerimus: De cælo, dicet: Quare non credidistis ei?
[32] Si dixerimus: Ex hominibus, timemus populum: omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
[33] Et respondentes dicunt Jesu: Nescimus. Et respondens Jesus ait illis: Neque ego dico vobis in qua potestate hæc faciam.
|