1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. [2] Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. [3] Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: [4] Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? [5] Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat: [6] multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent. [7] Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis. [8] Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc. [9] Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. [10] Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium. [11] Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus. [12] Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos. [13] Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. [14] Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes: [15] et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua: [16] et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum. [17] autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus. [18] Orate vero ut hieme non fiant. [19] Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient. [20] Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. [21] Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis. [22] Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. [23] Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia. [24] Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: [25] et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. [26] Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. [27] Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli. [28] A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: [29] sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. [30] Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. [31] Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. [32] De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater. [33] Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit. [34] Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet, [35] vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane), [36] ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes. [37] Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top