|
[1] Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
[2] Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
[3] Et dicebant ad invicem: Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?
[4] Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
[5] Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
[6] Qui dicit illis: Nolite expavescere: Jesum quæritis Nazarenum, crucifixum: surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
[7] Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
[8] At illæ exeuntes, fugerunt de monumento: invaserat enim eas tremor et pavor: et nemini quidquam dixerunt: timebant enim.
[9] Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariæ Magdalene, de qua ejecerat septem dæmonia.
[10] Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
[11] Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
[12] Post hæc autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam:
[13] et illi euntes nuntiaverunt ceteris: nec illis crediderunt.
[14] Novissime recumbentibus illis undecim apparuit: et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis: quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
[15] Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ.
[16] Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur.
[17] Signa autem eos qui crediderint, hæc sequentur: in nomine meo dæmonia ejicient: linguis loquentur novis:
[18] serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super ægros manus imponent, et bene habebunt.
[19] Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in cælum, et sedet a dextris Dei.
[20] Illi autem profecti prædicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
|