|
[1] In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato: discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare.
[2] Pharisæi autem videntes, dixerunt ei: Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
[3] At ille dixit eis: Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant:
[4] quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus?
[5] aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt?
[6] Dico autem vobis, quia templo major est hic.
[7] Si autem sciretis, quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium: numquam condemnassetis innocentes:
[8] dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
[9] Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
[10] Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes: Si licet sabbatis curare? ut accusarent eum.
[11] Ipse autem dixit illis: Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam?
[12] Quanto magis melior est homo ove? itaque licet sabbatis benefacere.
[13] Tunc ait homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
[14] Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
[15] Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
[16] et præcepit eis ne manifestum eum facerent.
[17] Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:
[18] Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
[19] Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus:
[20] arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium:
[21] et in nomine ejus gentes sperabunt.
[22] Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
[23] Et stupebant omnes turbæ, et dicebant: Numquid hic est filius David?
[24] Pharisæi autem audientes, dixerunt: Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum.
[25] Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
[26] Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?
[27] Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt? ideo ipsi judices vestri erunt.
[28] Si autem ego in Spiritu Dei ejicio dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
[29] Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem? et tunc domum illius diripiet.
[30] Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit.
[31] Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
[32] Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
[33] Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum: aut facite arborem malam, et fructum ejus malum: siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
[34] Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur.
[35] Bonus homo de bono thesauro profert bona: et malus homo de malo thesauro profert mala.
[36] Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
[37] Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
[38] Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre.
[39] Qui respondens ait illis: Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ.
[40] Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus.
[41] Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam: quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ. Et ecce plus quam Jonas hic.
[42] Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam: quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
[43] Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit.
[44] Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
[45] Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi: et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ.
[46] Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foras, quærentes loqui ei.
[47] Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
[48] At ipse respondens dicenti sibi, ait: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei?
[49] Et extendens manum in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea, et fratres mei.
[50] Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
|