|
[1] Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
[2] quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
[3] Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus,
[4] ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
[5] Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
[6] Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
[7] Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
[8] ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël:
[9] et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
[10] Dixitque Dominus ad Moysen:
[11] Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
[12] Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei,
[13] et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
[14] Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
[15] Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
[16] Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[17] Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos:
[18] quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.
|