|
[1] Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
[2] Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt:
[3] Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
[4] Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
[5] Qui dixit ad eum:
[6] Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
[7] Ad filios autem Israël loqueris hæc:
[8] Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
[9] Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
[10] Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
[11] Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
[12] Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
[13] Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
[14] quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
[15] Cui respondit Moyses:
[16] Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
[17] et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
[18] Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
[19] Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
[20] et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
[21] Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
[22] Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
[23] Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
|