1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. [2] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: [3] et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, [4] unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: [5] et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, [6] præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis: eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. [7] Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea. [8] Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: [9] et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, [10] decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem: [11] et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. [12] Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. [13] Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [14] et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, [15] et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: [16] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. [17] In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [18] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [19] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. [20] Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [21] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [22] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. [23] Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [24] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [25] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [26] Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [27] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [28] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [29] Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [30] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [31] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [32] Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: [33] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [34] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [35] Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, [36] offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: [37] sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis: [38] et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. [39] Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris: præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top