|
[1] Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho:
[2] Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
[3] urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis:
[4] quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
[5] Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
[6] De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
[7] id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
[8] Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis.
[9] Ait Dominus ad Moysen:
[10] Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
[11] decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint:
[12] in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
[13] De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur,
[14] tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
[15] tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
[16] Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
[17] Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
[18] Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
[19] Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
[20] Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias:
[21] aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
[22] Quod si fortuitu, et absque odio
[23] et inimicitiis quidquam horum fecerit,
[24] et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata:
[25] liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
[26] Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt,
[27] fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit.
[28] Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
[29] Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
[30] Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur.
[31] Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
[32] Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
[33] ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
[34] Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
|