|
[1] Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
[2] et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est.
[3] Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[4] Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
[5] audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos:
[6] ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
[7] Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
[8] Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet:
[9] propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi:
[10] obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
[11] qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
[12] quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe:
[13] quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii:
[14] sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
[15] Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes:
[16] jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino?
[17] Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me:
[18] si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
[19] Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes:
[20] ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino.
[21] Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
[22] Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis.
[23] Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
[24] Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
[25] Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
|