|
[1] Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis:
[2] implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
[3] nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
[4] non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
[5] Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
[6] qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo:
[7] sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
[8] Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
[9] Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen:
[10] ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
[11] et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
[12] Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
[13] Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
[14] Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus:
[15] ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
[16] verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
[17] Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
[18] Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
[19] Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
[20] Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
[21] Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
[22] Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
[23] Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
[24] Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
[25] Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos:
[26] quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
[27] Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
[28] Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
[29] Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote;
[30] quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
|