1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. [2] Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. [3] In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. [4] Ubi non sunt boves præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. [5] Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. [6] Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. [7] Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. [8] Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. [9] Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. [10] Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. [11] Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt. [12] Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. [13] Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. [14] Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. [15] Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. [16] Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. [17] Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. [18] Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. [19] Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. [20] Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. [21] Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. [22] Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. [23] In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. [24] Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. [25] Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. [26] In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. [27] Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. [28] In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. [29] Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. [30] Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. [31] Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis. [32] In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua. [33] In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. [34] Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. [35] Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top