1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. [2] Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. [3] Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. [4] Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. [5] Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. [6] Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. [7] Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. [8] Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. [9] Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. [10] Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. [11] Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. [12] Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. [13] Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur. [14] Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. [15] In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. [16] Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. [17] Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam. [18] Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. [19] Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. [20] Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. [21] Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. [22] Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas. [23] Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. [24] Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. [25] Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. [26] Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. [27] Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. [28] Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. [29] Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. [30] Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. [31] Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. [32] Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. [33] Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top