1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: [2] ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. [3] Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; [4] si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: [5] tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, [6] quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. [7] Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, [8] servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. [9] Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam. [10] Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, [11] consilium custodiet te, et prudentia servabit te; [12] ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; [13] qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; [14] qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; [15] quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. [16] Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, [17] et relinquit ducem pubertatis suæ, [18] et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. [19] Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. [20] Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias: [21] qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; [22] impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top