1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. [2] Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. [3] Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. [4] Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. [5] Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. [6] Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? [7] Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. [8] Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. [9] Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? [10] Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. [11] Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. [12] Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. [13] Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus. [14] Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. [15] Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ. [16] Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. [17] Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. [18] Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. [19] Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. [20] Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris, [21] hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. [22] Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. [23] Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona. [24] A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intelligere potest viam suam? [25] Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. [26] Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. [27] Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. [28] Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. [29] Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. [30] Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top