1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. [2] In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. [3] Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. [4] Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. [5] Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. [6] Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. [7] Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. [8] Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem. [9] Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. [10] Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. [11] Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. [12] Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. [13] Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. [14] Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. [15] Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. [16] In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. [17] Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. [18] Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. [19] Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. [20] Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. [21] Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem. [22] Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. [23] Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. [24] Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. [25] Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. [26] Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. [27] Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top