1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Alleluja. Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. [2] Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos, [3] a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari. [4] Erraverunt in solitudine, in inaquoso; viam civitatis habitaculi non invenerunt. [5] Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit. [6] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos; [7] et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis. [8] Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. [9] Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis. [10] Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos, in mendicitate et ferro. [11] Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt. [12] Et humiliatum est in laboribus cor eorum; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret. [13] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. [14] Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit. [15] Confiteantur Domino misericordiæ ejus, et mirabilia ejus filiis hominum. [16] Quia contrivit portas æreas, et vectes ferreos confregit. [17] Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt. [18] Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. [19] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum liberavit eos. [20] Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum. [21] Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum. [22] Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione. [23] Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis, [24] ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo. [25] Dixit, et stetit spiritus procellæ, et exaltati sunt fluctus ejus. [26] Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. [27] Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius; et omnis sapientia eorum devorata est. [28] Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur; et de necessitatibus eorum eduxit eos. [29] Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus. [30] Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum. [31] Confiteantur Domino misericordiæ ejus; et mirabilia ejus filiis hominum. [32] Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum. [33] Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim; [34] terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. [35] Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum. [36] Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis; [37] et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis. [38] Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis; et jumenta eorum non minoravit. [39] Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore. [40] Effusa est contemptio super principes; et errare fecit eos in invio, et non in via. [41] Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. [42] Videbunt recti, et lætabuntur; et omnis iniquitas oppilabit os suum. [43] Quis sapiens et custodiet hæc? et intelliget misericordias Domini?
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top