|
[1]Infinem. Psalmus David.
[2]Deus,laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
[3]Locutisunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
[4]Proeo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
[5]Etposuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
[6]Constituesuper eum peccatorem; et diabolus stet a dextris ejus.
[7]Cumjudicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
[8]Fiantdies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
[9]Fiantfilii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
[10]Nutantestransferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
[11]Scruteturfœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
[12]Nonsit illi adjutor; nec sit qui misereatur pupillis ejus.
[13]Fiantnati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
[14]Inmemoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
[15]Fiantcontra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
[16]proeo quod non est recordatus facere misericordiam,
[17]etpersecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
[18]Etdilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
[19]Fiatei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
[20]Hocopus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
[21]Ettu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
[22]Liberame, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
[23]Sicutumbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
[24]Genuamea infirmata sunt a jejunio; et caro mea immutata est propter oleum.
[25]Etego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
[26]Adjuvame, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
[27]Etsciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
[28]Maledicentilli, et tu benedices; qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus lætabitur.
[29]Induanturqui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
[30]ConfiteborDomino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum;
[31]quiaastitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
|