1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, [2] facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus. [3] Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. [4] Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. [5] Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? [6] montes, exsultastis sicut arietes? et colles sicut agni ovium? [7] A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob; [8] qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. [9] Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam, [10] super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? [11] Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit. [12] Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. [13] Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. [14] Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. [15] Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. [16] Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. [17] Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. [18] Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. [19] Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. [20] Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. [21] Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. [22] Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. [23] Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. [24] Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum. [25] Non mortui laudabunt te, Domine; neque omnes qui descendunt in infernum. [26] Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top