1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Alleluja. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. [2] Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. [3] Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt. [4] Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. [5] Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas ! [6] Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. [7] Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. [8] Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. [9] BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos. [10] In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. [11] In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. [12] Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas. [13] In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. [14] In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. [15] In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. [16] In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos. [17] GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos. [18] Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. [19] Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua. [20] Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore. [21] Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. [22] Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi. [23] Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. [24] Nam et testimonia tua meditatio mea est; et consilium meum justificationes tuæ. [25] DALETH. Adhæsit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. [26] Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. [27] Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis. [28] Dormitavit anima mea præ tædio; confirma me in verbis tuis. [29] Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei. [30] Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus. [31] Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere. [32] Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. [33] HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper. [34] Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. [35] Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. [36] Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. [37] Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. [38] Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. [39] Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda. [40] Ecce concupivi mandata tua; in æquitate tua vivifica me. [41] VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum. [42] Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. [43] Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi. [44] Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi: [45] et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi. [46] Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. [47] Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi. [48] Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis. [49] ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti. [50] Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me. [51] Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi. [52] Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum. [53] Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. [54] Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ. [55] Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. [56] Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi. [57] HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam. [58] Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. [59] Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. [60] Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. [61] Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus. [62] Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ. [63] Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. [64] Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me. [65] TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. [66] Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. [67] Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi. [68] Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas. [69] Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. [70] Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum. [71] Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam justificationes tuas. [72] Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. [73] JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua. [74] Qui timent te videbunt me, et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi. [75] Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. [76] Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo. [77] Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est. [78] Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis. [79] Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua. [80] Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. [81] CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi. [82] Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? [83] Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus. [84] Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? [85] Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. [86] Omnia mandata tua veritas, inique persecuti sunt me, adjuva me. [87] Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua. [88] Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. [89] LAMED. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo. [90] In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. [91] Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. [92] Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea. [93] In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. [94] Tuus sum ego; salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi. [95] Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi. [96] Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. [97] MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est. [98] Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est. [99] Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est. [100] Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi. [101] Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. [102] A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi. [103] Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo. [104] A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. [105] NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. [106] Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ. [107] Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum. [108] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me. [109] Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus. [110] Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi. [111] Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt. [112] Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas, in æternum, propter retributionem. [113] SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. [114] Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi. [115] Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. [116] Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. [117] Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. [118] Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum. [119] Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua. [120] Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. [121] AIN. Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me. [122] Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. [123] Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ. [124] Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. [125] Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. [126] Tempus faciendi, Domine; dissipaverunt legem tuam. [127] Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion. [128] Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui. [129] PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea. [130] Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. [131] Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam. [132] Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum. [133] Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia. [134] Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua. [135] Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. [136] Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam. [137] SADE. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. [138] Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis. [139] Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei. [140] Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. [141] Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus. [142] Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas. [143] Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est. [144] Æquitas testimonia tua in æternum; intellectum da mihi, et vivam. [145] COPH. Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. [146] Clamavi ad te; salvum me fac, ut custodiam mandata tua. [147] Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi. [148] Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua. [149] Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me. [150] Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt. [151] Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas. [152] Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea. [153] RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus. [154] Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. [155] Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt. [156] Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me. [157] Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi. [158] Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt. [159] Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; in misericordia tua vivifica me. [160] Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ. [161] SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. [162] Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. [163] Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. [164] Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ. [165] Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. [166] Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi. [167] Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. [168] Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. [169] TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum. [170] Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me. [171] Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas. [172] Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas. [173] Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi. [174] Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. [175] Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me. [176] Erravi sicut ovis quæ periit; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top