|
[1] Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
[2] Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
[3] Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
[4] Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
[5] Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
[6] Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
[7] Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
[8] Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
[9] Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
|