1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat [2] in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum. [3] Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, [4] benefac, Domine, bonis, et rectis corde. [5] Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top